Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.36
Unproofread scanNot analysed yet
Uides certe, dum manifestos errores defendere conaris alienos, nihil te agere nisi subiungere manifestiores tuos. ecce lege uerba tua —sic a me prorsus commemorantur ut a te scripta sunt —:cum cum plurimos, inquis, episcopos error sibi Maximiani sociare contendere, contracto a nostris concilio in eos omnes, qui in eius schismate perstitissent, prolata sententia est, quam in quoque tu legisse testaris. quae cum sententia consensu omnium firmaretur, placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi uoluisset innocens haberetur. haec dicens sicine contra te ipsum sensus claudis, ut non aduertas, quod hi omnes, qui propterea contra se ferri sententiam concilii meruerunt, quia Maximiano sociabantur. antequam se intra dilationis tempus corrigerent. in eodem schismate consistebant? ibi ergo etiam baptizabant. obsecro te: quid inanem caliginem perspicuis rebus aspergis, quam rursus tuorum uerborum non minore perspicuitate dispergis? dico enim Praetextatum et Felicianum Maximiani ordinatores in eo quod commiserunt sacrilego schismate baptizasse et ab eis baptizatos cum eis esse susceptos non rescisso baptismate, quod in schismate dederant, quod sacrilegi ministrauerant, quod ore maledictione pleno, quod labiis cum ueneno aspidum consecrauerant. talia quippe in eos dicuntur ea sententia, quam in eos omnes prolatam esse non negas.