Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.37
Unproofread scanNot analysed yet
Hic tu respondes, quod non solum duo isti quos memoro, sed etiam multi alii purgati atque innocentes intra diem dilationis se ecclesiae reddiderunt. quo uerbo me adiuuas, quo uerbo mecum asseris ueritatem caliginemque illam, quam conabaris offundere, discutis. cum enim dicis eos se ecclesiae reddidisse, procul dubio fateris eos extra ecclesiam fuisse. ubi ergo antequam se ecclesiae redderent fuerunt, ibi baptizauerunt; ergo extra ecclesiam baptisma fuit quod dederunt. ab hoc inexplicabili inplicamento dum te conaris euoluere, rursus inuolueris. dicis enim ideo eorum baptisma non debuisse rescindi, quia intra diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur. quomodo ergo dicis ante diem restitutionis non fuisse ab ecclesia separatos, quos ante diem dilationis confiteris ecclesiae restitutos? si homines sumus. si qualemcumque rationem, si sensum habemus humanum, si non pecora pecoribus, si non ligna et lapides lignis et lapidibus loquimur. non meis tantum, sed ipsis etiam tuis uerbis eminet apparet elucet in Maximiani sacrilego schismate baptismum datum uestros ausos non fuisse rescindere, qui homines baptizatos in ecclesiis, quas in gratia domini proprio labore apostoli propagarunt, non dubitant christianos negare exsufflare rebaptizare. tu dicis, tu scribis —ecce te ipsum audi, lege te ipsum —,tu, inquam, dicis, tu scribis in eos omnes, qui in Maximiani schismate perstitissent, contracto a uestris concilio prolatam esse sententiam; tu dicis, tu scribis hac sententia consensu omnium confirmata placuisse tamen dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi uoluisset innocens haberetur; tu dicis, tu scribis non solum duos inde quos memoro, sed multos alios purgatos atque innocentes se uestrae ecclesiae reddidisse; tu dicis, tu scribis ideo eorum baptisma non debuisse rescindi, quia intra diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tene. quomodo.