Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.39
Unproofread scanNot analysed yet
Quid sola in uobis praeualet animositas? aliquando adtendatur, aliquando audiatur et ueritas. quid iniciuntur inanissimae nebulae dilationis datae? non ipsis data est, de quibus dictum est: damnatos esse cognoscite, de quibus etiam praedictum est quales fuerint, quid fecerint, cur eos oportuerit iam sine dilatione damnari, quod scilicet Maximianum inpositis manibus praesentes ordinauerunt; hoc est enim quod significarunt dicendo, quod funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinauerint. illis autem data est dilatio, qui ordinationi Maximiani non interfuerunt quamuis in eius societate atque schismate constituti. tantum quia manus ei, quod absentes fuerant, non inposuerunt. sic enim a damnatis ordinatoribus eius eadem concilii sententia distinguntur. nam cum dixissent illos) —quorum et nomina conscripserunt —'damnatos esse cognoscite', eos autem, inquiunt, quossacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus uerecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem ecclesiam redire permisimus. quid planius, quid distinctius, quid apertius? illos dicunt famosi criminis reos, qui funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, damnatos esse cognoscite, hos autem dicunt, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus uerecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem ecclesiam redire permisimus. et quia ex illis damnatis duo postea saluo honore suscepti sunt, non inuenitur hoc quemadmodum defendatur, nisi ut omnibus dicatur dilatio fuisse concessa.