Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.40
Unproofread scanNot analysed yet
Sed concessa sit omnibus. nempe quotquot ad uos ab illo schismate redierunt, antequam redirent, illic fuerunt, illic baptizauerunt, inde ad uos sine destructione sui honoris et baptismi redeuntes, si frons adsit, ora uestra clauserunt. cum enim quaerimus. antequam se, sicut ipse dixisti. ecclesiae reddidissent et ante diem praestitutum restituti fuissent, ubi erant, quid aliud uos res ipsa respondere conpellit nisi (in schismate Maximiani\\ propter quod in omnes illa est prolata sententia? ibi ergo baptizarunt eos, in quibus ad uos simul inde uenientibus baptismum Christi non ausi estis rescindere, quia coacti estis agnoscere. unde ipso facto uestro, opere uestro, iudicio uestro aduersus uos merito recteque concluditur agnoscendum esse baptismum Christi, etiamsi extra ecclesiam datus fuerit, et ideo nos hoc pie cognoscere in uestris, uos impie rescindere in nostris.