Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.43
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde singula timuistis, sed alterutrum oppugnatur ex altero. nam tibi dicitur: 'quomodo existimas corrigendos quos tui praedicant impollutos?' illis autem dicitur: 'quomodo asseritis impollutos etsi non manum inponendo capiti Maximiani, tamen schismatis eius communione maculatos?' cuius autem animus, cuius uires, cuius lingua sufficiat proloqui tam intolerandum dolorem? ut pars Donati discissa resarciatur, nec socios Afros in Africa polluit Maximianus: ne ad ipsam radicem unitatis rami fracti regredi permittantur, tot remotissimas gentes polluit ex Africa Caecilianus. .