Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.44
Unproofread scanNot analysed yet
Ex die concilii Bagaiensis, hoc est octauum Kalendas Maias. usque ad diem datae illius dilationis, hoc est VIII Et Ian, VIII menses numerantur. in hoc tam longo temporis interuallo illi. quibus dilatio data est, maculabantur societate damnati Maximiani an non maculabantur? si maculabantur, quomododicitur:eos autem, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, ad matrem ecclesiam redire permisimus? si non maculabantur, quomodo nos atque omnes quae ubique sunt Christianas gentes potuit ignotorum, non dicam falsorum, maculare alienorum contagio peccatorum? sed -ideo, inquis, dilatio data est, quae si transisset illis non redeuntibus, tunc macularentur et in poenam damnationis incurrerent. non ergo eos peccatum illius societatis, sed diei constitutio maculabat. si ergo nullus dies constitueretur, inmaculati utique permanerent. quid de uobis male meruit orbis terrarum? cur eum maculatum perhibetis peccatis alienis, cui nullum diem dilationis constituistis. cum tanta sit uestra potentia, ut homines quando uolunt peccatoribus socientur et quando uolueritis inquinentur? innocentes et impolluti erant, quibus in parte Maximiani dabatur dilatio, intra cuius diem si remearent ad uos, haberent integri honoris ac fidei fundamenta; si autem ille dies eis non redeuntibus praeteriret, tunc polluti, tunc scelerati, tunc perditi supplicium damnationis incurrerent, tunc humiliarentur per paenitentiam degradati. o (ratio) mira praedicentium hominum non iam, ut uetus prouerbium fertur, quod uolumus sanctum est, sed etiam 'quando uolumus et quamdiu uolumus'! contingat alicui uestrum in naue orare nobiscum. iam pollutus, iam traditor appellatur: communicant altaria damnatores Primiani cum Maximiano ueritatis adultero, ecclesiae matris inimico, Dathae, Corae et Abiron ministro et per VIII menses innocentes inpollutique persistunt. proinde si qui ex his nonum Kl Ian se uestrae communioni reddiderunt, de innocentium estis reditu gratulati. eorum scilicet quos sacrilegi surculi non polluere plantaria. quid uos promeruerunt tot dies VIII mensum a die VIII Kl Maiarum usque ad diem VIII Kl Ian, quos ita sanctificastis, ut per eos quicumque communioni sacrilegi atque damnati Maximiani cohaererent, non polluerentur nec efficerentur nocentes: et quid uos offendit tam sanctus dies natalis ipsius domini nostri, ut solus aduentu et transitu suo pollueret innocentes, atque in eis qui in illo schismate baptizarunt per illos omnes dies sanctus maneret baptismus Christi et inmundus fieret per natalem Christi?