Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.56
Unproofread scanNot analysed yet
Sed mihi parum est hoc Maximiani exemplo interim demonstrare non continuo iustum esse. qui obtento atque adumbrato Christi nomine patitur persecutionem, quando et Maximianus sacrilegus passus est, nisi te cogam fateri, quod et religiosi sacrilegos et iusti impios persequuntur, non sane nocendi studio, sed necessitate potius consulendi. nec de uetere testamento profero exempla, quamuis te etiam propheticis exemplis doceri uelle dixisti. illa, inquam, nimis antiqua non profero; fuerunt enim alterius dispensationis et temporis. iam post reuelatam et oportuno tempore commendatam mansuetudinem episcopi uestri, quod quidem nos DO. dicimus iustum. sed quamdiu ibi ea et talem causam defendis tu dicere cogeris, episcopi, inquam, uestri uestros schismaticos persecuti sunt.