Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.57
Unproofread scanNot analysed yet
Iam itaque non dico: 'persecutionem passus est Maximianus, fecit Optatus), quoniam hoc nos ignorare respondes et ita fecit, ut hinc nulla possim gesta recitare; quamquam in tam recenti memoria ciuitates ipsae si interrogentur. negare non possunt hoc ergo non dico, sed dico: persecutionem passus est Maximianus, fecit Primianus et recito gesta, quibus ostendam domum, quam Maximianus propriam defendebat, Primianum procuratione mandata exorcisterii ecclesiastici nomine, fauente sibi Sacerdote legato, quod ipsa gesta indicant, abstulisse. sed iustitiae, non gratiae fuerit iudex —non abnuo, non refello —:cur ergo Primianus apud acta magistratus Carthaginiensis inter alia, quae de nobis contumeliose prosequenda mandauit: illi, inquit, auferunt aliena, nos intermittimus ablata, cum ipse abstulisset aliena, si Maximiani erat domus, si autem Maximianus eam potius usurpauerat, non intermisisset ablata? sed si neque hoc ad persecutionem uis pertinere, dico episcopos uestros et clericos uestros Maximianensibus in eis sedibus manentibus, in quibus antiquitus fuerant ordinati, fecisse persecutiones, apud proconsules accusasse, impetrasse iussiones eisdemque iussionibus exsequendis officiorum instantiam et ciuitatum auxilia meruisse. ut illi, qui iam fuerant Bagaiensis sententiae seueritate damnati et a uestrae communionis corpore, ne per cuncta membra pestilens uirus inreperet, conpendioso dolore praecisi, et nullum iam uobis facientes suae communionis morbida contagione periculum cum praecisis pariter plebibus suis propria conuenticula frequentabant, loca et basilicas quas non inuaserant cum populis sibi cohaerentibus perpetua possessione retinebant, terrerentur proturbarentur expellerentur, renitentes exhiberentur.