Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.6
Unproofread scanNot analysed yet
Ex his igitur omnibus quoniam redisse aliquos ad communionem uestram nec uos negatis et in tam recenti memoria, adhuc etiam uiuentibus hominibus, de quibus agitur, celeberrima et clara notitia est, cum et illi, quibus dilatio data est —quandoquidem, sicut uerba eiusdem concilii satis indicant, eos ad matrem ecclesiam redire inuitant et eorum tamquam de innocentium reditu gratulantur —et illi, quos cum Maximiano nulla interposita dilatione damnarunt, extra uestram ecclesiam toto illo tempore baptizauerint, siue usque ad diem dilationis, quando cum Maximiano communicabant et in eius erant schismate constituti, siue etiam transacto dilationis die, quando Titianus aduocatus nominatim Praetextatum et Felicianum pelli de basilicis postulabat, cum quibus in honore integro Primianus postea concordauit: quomodo audetis iam dicere unum baptisma nisi in una ecclesia dari non posse, cum ab istis datum in sacrilego schismate baptismum sine ulla controuersia cognoueritis susceperitis rescindere non ausi fueritis? nec tamen potestis dicere nihil uos praestitisse illis, quos in eodem baptismo suscepistis. si ergo quaeram quid praestiteritis, procul dubio respondebitis: ne ipso schismatis sacrilegio perirent, ne baptismum Christi non ad praemium sed ad iudicium, non ad salutem sed ad perniciem, sicut est militiae character in desertoribus, haberent, praestitimus pacem, praestitimus unitatem, praestitimus ecclesiae societatem, ut eum per quem caritas diffunditur in cordibus nostris spiritum sanctum accipere mererentur, sine quo nemo peruenit ad regnum caelorum, etiamsi sacramentis omnibus legitimis inbuatur. haec responderetis ueraciter, si ueram ecclesiam teneretis. uerumtamen ad admonitionem uestram sufficit, ut hoc uos accepturos intellegatis in uera ecclesia, quod eos, quos in Maximiani sacrilego schismate baptizarunt, qui cum eis ad uos inde redierunt, in uestra communione accepisse credidistis, atque ita uos etiam accepto baptismo Christi esse puniendos, si unitatem eatholicae ecclesiae non tenueritis, sicut in Maximiani schismate baptizatos procul dubio puniendos non dubitaretis, si uestrae communioni non copularentur, in quibus ad uos inde uenientibus non rescindendum baptismum iudicastis. uides itaque etiam hoc, quod te mouebat de baptismi sacramento, in causa Maximianensium iam solutum.