Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.7
Unproofread scanNot analysed yet
Iam nunc illa uideamus, quibus epistulam meam te refellere credidisti. ac primum quod interrogas, quare uestros Donatistas adpellem, adiungens quod Donatus non auctor et institutor ecclesiae quae ante non fuerat, sed a Christo deductae et antiquae unus ex episcopis fuerit, non attendis hoc de se ipso et Maximianum dicere, ex cuius tamen nomine uniuersam eius communionem appellatis. neque schisma quod fecit ullo uocabulo a uobis uel ab aliis sectis discernitis, nisi aut Maximianistas aut Maximianenses aut quodlibet aliud, quod a Maximiani nomine deriuetur, aut certe simplicius et sine timore grammaticarum ferularum partem Maximiani nominetis. num quid (ad) hoc dicturus es nisi Maximianum a uestra communione schisma fecisse, hoc autem a communione catholica non fecisse Donatum? sed Maximianus non hoc dicit, qui Primianum potius et uos omnes adfirmat a parte Donati, in qua ipse permansit, schisma fecisse et recitat decreta conciliorum, primum quod apud Carthaginem a quadraginta et tribus factum est, quo praedamnatus est Primianus, alterum quod Cebarsussi centum uel amplius uestri tunc episcopi condiderunt, quo perfecte pleniusque damnatus est. cui talia documenta proferenti quid respondebis, nisi maioris auctoritatis esse Bagaiense concilium. in quo trecenti et decem eundem Maximianum et eius socios damnauerunt, quando Primianus non apud eos tamquam purgandus dicebat causam, sed cum eis tamquam iudex innocentissimus considerabat, proferebat sententiam contra Maximianum et duodecim socios eius, quibus ille praesentibus ordinatus est. et data dilatione tamquam innocentes ad pacem propriam reuocabat tot ceteros, a quibus ipse damnatus est?