Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.70
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ergo dixerim: sed si qua uera essent uestra documenta, ecclesiae, hoc est catholicae, uos ea probare debuisse, ut uos intus essetis, illi autem quos conuinceretis pellerentur foras, quid est quod respondere uoluisti ideo separationem factam, quod nos foras essemus propulsi, uestri autem in ecclesia plenaria et catholica remanserunt? hoc si totidem uerbis uobis Maximianenses dicant, quid respondebis nisi nec refelli dignos, sed tantum rideri, qui ecclesiam plenariam cum episcopis iam minus quam centum contra tantam numerositatem ac multitudinem, cui amplius quam trecenti praesident, audeant adfirmare, cum per omnes Africae regiones, ubi Maximianenses sunt, non desit etiam communio Primiani, per alias autem multo plures latioresque Africae partes unum Maximianensem nemo repperiat nisi uix forte peregrinantem? quo igitur ore contra ecclesiam a solis ortu usque ad occasum promissam uoce ueritatis et redditam audes ecclesiam plenariam dicere partem Donati, cum ipsa non sit nisi Africae, illa uero cum tot gentibus sit et Africae? (sed uidelicet ista illam misit foras.' ne, quaeso, tu istam uocem mittas foras: in facie est frons hominis, non sub umero. ergone ista illam misit foras? non uides, si illa mittatur foras, de qua dicit deus ad Abraham: in semine tuo benedicentur omnes gentes, de qua praedictum legitur, quod erit in nouissimis diebus manifestus mons domini et uenient ad eum uniuersae gentes, de qua praedictum canitur: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, de qua praedicatur, quod in toto mundo fructificet et crescat, quam ipse dominus dicit dilatari per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem, non, inquam, uides, si haec mittitur foras, eam cum lege dei, eum prophetis, cum psalmis, cum apostolis, cum ipso euangelio, cum toto denique testamento et cum ipso herede mitti foras? Quod nefas si attendis, si perhoiresois, si contremescis, uide ubi sitis et redite intro, quoniam non misistis, sed uos potius existis foras. uide, quid faciat animosa caecitas. dicitur, quod Maximianus Primianum miserit foras, et ridetur; dicitur, quod pars Donati labores apostolorum per uniuersum mundum fructificantes et crescentes misit foras, et non exhorretur.