Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.71
Unproofread scanNot analysed yet
Ne quid sane fallaris aut fallas, quoniam id, quod tam crebro commemoraui, non aduertens uel te aduertisse dissimu lans dixisse me adfirmas non esse frumenta dominica quam ego ecclesiam catholicam sic adserui, quomodo eam non adserit scriptura diuina, frumenta sola in horreo recondentur, nunc ecclesia tamquam area cum palea trituratur. hoc est quod uos urget ac premit et nisi corrigamini extinguit, quia huius areae paleam; quod uos esse monstrastis, non uos posse tolerare dixistis, purgatum frumentum inpudenter uos esse finiistis, ac sic ex ipsa area uanis calumniis turbulenti, tamquam leuissimus triturae puluis per inane sublatus, ante nouissimum uentilationis tempus existis. uox denique adrogantissima atque falsissima uestra est illa, non nostra: quid paleae cum frumento ? quod de somniis uanorum et reuelationibus prophetarum Hieremias ait, et tamquam de nobis et uobis dictum sit, Parmenianus hoc scribit. quaere quoque a Maximiano; nihil aliud de se dicet. non enim est alius impiae superbiae tumor apud omnes, qui se a Christi unitate discindunt, quam se solos christianos esse iactare et damnare ceteros non solum quibus eorum lis nota est, uerum etiam quibus eorum nec nomen auditum est.