Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.73
Unproofread scanNot analysed yet
Contra uniuersitatem uero ecclesiae quia te inania repetere libuit, etiam hic tibi respondeo. sicut in Africa pars Donati uos estis, a quibus apparet partem Maximiani schisma fecisse, quoniam non est per totum Africae qua uos estis, uos autem et in regionibus in quibus illa est non deestis —nam et alia schismata facta sunt ex uobis, sicut Rogatenses in Mauritania Caesariensi, Urbanenses in quadam Numidiae particula et alia nonnulla, sed ubi praecisa sunt, ibi remanserunt; et hinc eminet eos a uobis exisse, non uos ab ipsis, quia uos etiam in his terris estis ubi ipsi sunt, illi autem, quaquauersus uos estis, non nisi forte peregrinantes inueniuntur —,sic ecclesia catholica, quae, sicut ait Cyprianus, ramos suos per uniuersam terram copia ubertatis extendit, ubique sustinet scandala eorum, qui ab illa uitio maxime superbiae praeciduntur, aliorum hic, aliorum alibi atque alibi, qui partes suas ostentantes dicunt: ecce hic est Christus, ecce illic, quibus ne credatur ipse praemonuit. non enim ostendunt uiam, de qua prophetatum est in psalmis: ut cognoscamus in terra uiam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum, sed suae communionis quisque regiones, ecce hic, ecce illic. ubi enim cadunt, ibi remanent, et ubi separantur, ibi arescunt. unde ipsa de qua praeciduntur etiam in eas terras extenditur, ubi iacent illa in sua quaeque regione fragmenta; in illa uero singula quacumque ipsa distenditur non sunt, quamuis aliquando uix rarissima folia ex eorum ariditate uentus elationis in peregrina dispergat.