Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.74
Unproofread scanNot analysed yet
Haec igitur ecclesia, quae, ut eiusdem identidem uerbis utar, ramos suos per uniuersam terram copia ubertatis extendit, ad multas etiam barbaras gentes extra orbem Romanum crescendo peruentura est. quod et te inquisisse et comperisse arbitror, ut diceres: omitto gentium barbararum proprias religiones, Persarum ritus, sidera Chaldaeorum, Aegyptiorum superstitiones, deos magorum, ut omnia ista non sint, quia prouidentia dei in christianum nomen totus cotidie uertitur mundus. haec tu uera dixisti, et sic impletur promissio quae dicta est Abraham: in semine tuo benedicentur omnes gentes. 'omnes' inquit 'gentes', non dixit: 'omnium gentium omnes homines.' unde necesse est non solum fecunditate crescentis ecclesiae, uerum etiam permixta multitudine inimicorum eius, per quos pietas eius exerceri et probari possit, usque in finem iudiciariae separationis totus orbis impleatur. sic commemoratum est hoc testamentum et ad filium eius Isaac domino dicente: et statuam iuramentum meum, quod iuraui Abraham patri tuo, et ampliabo semen tuum tamquam stellas caeli, et dabo tibi et semini tuo omnem terram, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, sic et ad nepotem eius Iacob: et erit semen tuum sicut harena terrae et dilatabitur supra mare et in africum et in aquilonem et ad orientem, et benedicentur in te omnes tribus terrae. (supra mare* autem plerumque scriptura cum dicit, occidentalem partem solere significari nouit qui legit. huic tu testamento si prolato consentire uoluisses, non in solo africo remansisses.