Latin
Book 2
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 2.13
Unproofread scanNot analysed yet
Itemque acceptio personarum ibi recte dicitur, ubi ille qui iudicat relinquens causae meritum, de qua iudicat, alteri contra alterum suffragatur, quia inuenit aliquid in persona, quod honore uel miseratione sit dignum. si autem quispiam duos habeat debitores et alteri uelit dimittere debitum, alterum exigere, cui uult donat, sed neminem fraudat nec acceptio personarum dicenda est, quando iniquitas nulla est; alioquin eis, qui parum intellegunt, potest acceptio personarum uideri, ubi uineae dominus operariis, qui una hora illic opus fecerunt, tantum dedit quantum illis, qui pertulerunt pondus diei et aestus, aequales faciens in mercede, quorum tam magna distantia fuerat in labore. sed quid respondit de hac uelut acceptione personarum aduersus patrem familias murmrantibus ? amice, inquit, non facio tibi iniuria m. nonne ex denario conuenisti mecum ? tolle quod tuum est et uade. uolo autem et huic nouissimo dare sicut et tibi. annon lie et mihi quod uolo facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? nempe hic tota iustitia est: 'hoc uolo. tibi',inquit, 'reddidi, huic dona ui neque, ut huic donarem, tibi aliquid abstuli aut quod debebam uel minui uel negaui. annon licet mihi facere quod uolo? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? sicut ergo hic nulla est acceptio personarum, quia sic alius gratis honoratur, ut alius debito non fraudetur, sic etiam cum secundum propositum dei uocatur alius, alius non uocatur, uocatio datur gratuitum bonum, cuius boni est uocatio ipsa principium, non uocato redditur malum, quia omnes rei sunt ex eo, quod per unum hominem peccatum intrauit in mundum. et in illa quidem operariorum similitudine, ubi unum denarium acceperunt qui una hora et qui duodecies tantum laboraucrunt, qui utique secundum rationes humanas, sed uanas pro quantitate laboris sui duodecim denarios accipere debuerunt, utrique in bono coaequati, non alii liberati, alii damnati sunt, quia et illi, qui plus laborauerunt et quod sic uocati sunt, ut uenirent, et quod sic pasti, ut non deficerent, ab ipso patre familias habuerunt. ubi autem dicitur: ergo cui uult miseretur et quem uult obdurat, qui facit aliud uas in honorem, aliud in contumeliam, bonum quidem inmerito et gratis datur, quia cx eadem massa est cui datur, malum ucro merito et debitum redditur, quia in massa perditionis malum malo non male redditur, et ei cui redditur malum est, quia supplicium eius est, ei uero, a quo redditur, bonum est, quia recte factum eius est. nec ulla est acceptio personarum in duobus debitoribus aequaliter reis, si alteri dimittitur, alter exigitur, quod pariter ab utroque debetur.