Latin
Book 2
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 2.14
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ut id quod dicimus alicuius exempli manifestatione clarescat, constituamus aliquos ab aliqua meretrice geminos editos atque, ut ab aliis colligerentur, expositos: horum sine baptismo exspirauit unus, alius baptizatus. quod hic fatum fortunamue fuisse dicamus, quae omnino nulla sunt? quam personarum acceptionem, -cum apud deum nulla esset, etiam si in istis ulla esse potuis. wt, qui utique nihil habebant, unde alteri alteri praeferretur, meritaque nulla propria, sine bona, quibus mereretur alii s baptizari, siue mala, quibus alius sine baptismate mori? an aliqua parentum fuerunt, ubi fornicator pater, meretrix mater? sed qualiacumque illa fuerint, non utique istis tam diuersa condicione morientibus ulla diuersa, sed utrique communia. ? i ergo nec fatum, quia nullae stellae ista decernunt, nec fortuna, quia non fortuiti casus haec agunt, nec personarum nec meritorum diuersitas hoc fecerunt. ,quid restat, quantum ad baptizatum adtinet, nisi gratia dei, quae uasis factis in honorem gratis datur, quantum autem ad non baptizatum, ira dei, quae uasis factis in contumeliam pro ipsius massae meritis redditur? sed in illo, qui baptizatus est, gratiam dei uos confiteri cogimus et meritum eius nullum praecessisse conuincimus; de illo autem sine baptismate mortuo, cur ei defuerit sacramentum, quod et uos fatemini omnibus aetatibus necessarium, et quid isto modo in eo fuerit uindicatum, uos uideritis, qui non uultis esse originale delictum.