Latin
3.22.1 to 3.22.15
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 3.22.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Nam ex quo loco suscepit haec dicere, sic exorsus est: uidete canes, uidete malos operarios, uidete concisionem. nos enim sumus circumcisio qui spiritudeoseruimus —uel, sicut nonnulli codices habent, qui spiritui deo uel spiritui dei seruimus —et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fidentes. hinc manifestum est aduersus Iudaeos eum agere, qui carnaliter obseruantes legem et suam iustitiam uolentes constituere occidebantur littera, non uiuificabantur spiritu et in se gloriabantur, cum apostoli et omnes promissionis filii gloriarentur in Christo. deinde subiecit: quamquam ego habeam fiduciam in carne. siquis alius in carne putat se habere fiduciam, magis ego et enumerans omnia quae secundum carnem habent gloriam ad illud terminauit, ubi ait: secundum iustitiam, quae in lege est, qui fuerim sine querella. et cum haec sibi omnino damna et detrimenta et stercora fuisse dixisset, ut Christum lucrifaceret, adiecit unde agitur: et inueniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex deo. huius ergo iustitiae perfectionem, quae non erit nisi in illa eminenti scientia Christi, propter quam sibi dixit omnia damnum esse, nondum se accepisse confessus est et propterea nondum esse perfectum. sequor autem, inquit, si conprehendam, in quoetadprehensussumaChristoIesu. tale est a dprehendam, in quo et adprehensus sum, quale est cognoscam, sicut et cognitus sum. fratres, inquit, ego me ipsum non arbitror adprehendisse. unum autem quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus secundum intentionem sequor ad palmam supernae uocationis dei in Christo Iesu. ordo uerborum est 'unum autem sequor'. de quo uno bene intellegitur et dominus admonuisse Martham, ubi ait: Martha, Martha, sollicita es et turbaris circa plurima. porro unum est necessarium. hoc iste uolens adprehendere tamquam in uia constitutus sequi se dixit ad palmam supernae uocationis dei in Christo Iesu.