Latin
3.22.16 to 3.22.27
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 3.22.16-27
Unproofread scanNot analysed yet
quis autem cunctetur, cum hoc quod sequi se adseuerat adprehenderit, tunc cum habiturum iustitiam aequalem iustitiae sanctorum angelorum, quorum neminem utique, ne magnitudine rcuelationum extollatur, satanae angelus colaphizat? deinde admonens eos qui possent illius iustitiae plenitudine iam se putare perfectos: quotquot ergo, inquit, perfecti, hoc sapiamus —tamquam diceret: 'si secundum hominis mortalis capacitatem pro huius uitae modulo perfecti sumus, ad ipsam perfectionem hoc quoque pertinere intellegamus, ut angelica illa quae in Christi manifestatione nobis erit iustitia nondum nos perfectos esse sapiamus' —et si quid aliter sapitis, inquit, hoc quoque uobis deus reuelabit. quomodo nisi ambulantibus et proficientibus in uia rectae fidei, donec ista peregrinatio finiatur et ad speciem ueniatur? unde consequenter adiunxit: uerum tamen, in quod peruenimus, in eo ambulemus. deinde concludit, ut caueantur illi, de quibus hic locus sermonis eius sumpsit exordium: coimitatores mei, inquit, estote, fratres, et intendite eos qui sicam bulant, sicuthabetis formam nostram. multi enim ambulant, de quibus saepe dicebam uobis, nuncetiam flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis est interitus et cetera. illi ipsi sunt, de quibus incipiens dixerat: uidete canes, uidete malos operarios et sequentia. omnes itaque sunt inimici crucis Christi, qui uolentes constituere suam iustitiam, quae ex lege est, id est littera tantum iubente, non spiritu inplente, iustitiae dei non sunt subiecti. si enim qui per legem heredes sunt, exinanita est fides. si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est, ergo euac uatum est scandalum crucis. ac per hoc illi inimici sunt crucis eius, qui per legem dicunt esse iustitiam, ad quam iubere pertinet, non iuuare. gratia uero dei per lesum Christum dominum nostrum in spiritu sancto adiuuat infirmitatem nostram.