Latin
Book 3
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 3.25
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quoniam in his quinque rebus quas proposui, in quibus quaerunt latebras et de quibus conectunt calumnias, diuinis documentis produntur atque uincuntur, excogitauerunt Manicheorum destabili nomine inperitos quos potuerint deterrere, ne aduersus eorum peruersissima dogmata aures accommodent ueritati, quia scilicet Manichei quinque istorum tria priora blasphemando condemnant dicentes neque humanam creaturam neque nuptias neque legem a summo et uero deo esse instituta. non autem accipiunt, quod ueritas dicit, a libero arbitrio exordium sumpsisse peccatum et ex illo esse omne uel angeli uel hominis malum, quia mali naturam semper malam et deo coaeternam nimis a deo exorbitantes credere maluerunt. sanctos quoque patriarchas et prophetas quantis possunt exsecrationibus insectantur. ecce unde se putant heretici noui Manicheorum nomine subiecto uim subterfugere ueritatis, sed non subterfugiunt. insequitur quippe illa et simul Manicheos Pelagianosque subuertit. homo enim, dum nascitur, quia bonum aliquid est, in quantum homo est, Manicheum redarguit laudatque creatorem, in quantum uero trahit originale peccatum, Pelagium redarguit et habet necessarium saluatorem. nam et quod sananda dicitur ista natura, utrumque repercutit, quia nec medicina opus haberet, si sana esset —quod est contra Pelagium —nec sanari posset omnino, si aeternum atque inmutabile malum esset, quod est contra Manicheum. item quod nuptiis, quas laudamus a domino constitutas, concupiscentiam carnis inputandam esse non dicimus, et contra Pelagianos est, qui eam in laudibus ponunt, et contra Manicheos, qui eam malae alienae naturae tribuunt, cum sit nostrae naturae accidens malum non dei disiunctione separandum, sed dei miseratione sanandum. item quod dicimus legem sanctam et iustam et bonam non iustificandis impiis, sed conuincendis superbis praeuaricationis gratia positam, et contra Manicheos est, quia secundum apostolum laudatur, et contra Pelagianos, quia secundum apostolum nemo ex lege iustificatur et ideo uiuificandis eis quos littera occidit, id est quos lex bona praecipiens praeuaricatione reos facit, spiritus gratiae gratis opitulatur. item quod arbitrium in malo liberum dicimus ad agendum bonum gratia dei esse liberandum, contra Pelagianos est, quod autem dicimus ab illo exortum, quod antea non erat malum, contra Manicheos est. item quod sanctos patriarchas et prophetas debitis in deo laudibus honoramus, aduersum est Manicheis. quod uero et ipsis quamuis iustis et deo placentibus propitiationem domini fuisse dicimus necessariam, aduersum est Pelagianis. utrosque igitur catholica fides sicut et ceteros hereticos aduersarios inuenit, utrosque diuinorum testimoniorum auctoritate et luce ueritatis conuincit.