Latin
Book 3
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 3.24
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur Pelagiani his atque huiusmodi ueritatis testimoniis et uocibus urgentur, ne negent originale peccatum, ne gratiam dei, qua iustificamur, non gratis, sed secundum merita nostra dari dicant, ne in homine mortali quamlibet sancto et bene agente tantam dicant esse iustitiam, ut ei non sit necessaria etiam post regenerationis lauacrum, donec istam uitam finiat, remissio peccatorum, ergo cum urgentur, ne ista tria dicant et per haec homines qui eis credunt a gratia saluatoris alienent et elatos in superbiam in iudicium diaboli praecipites ire persuadeant, inmittunt aliarum nebulas quaestionum, in quibus eorum apud homines simpliciores siue tardiores sine sanctis litteris minus eruditos inpietas delitiscat. hae sunt nebulae 'de laude creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, laude sanctorum', quasi quisquam nostrum ista uituperet ac non potius omnia in honorem creatoris et saluatoris debitis laudibus praedicet. sed neque creatura ita uult laudari, ut nolit sanari, et nuptiae quanto magis laudandae sunt, tanto minus eis inputanda est pudenda carnis concupiscentia, quae non est a patre, sed ex mundo est. quam profecto inuenerunt in hominibus nuptiae, non fecerunt, quia et illa in plurimis sine ipsis est et ipsae, si nemo peccasset, sine illa esse potuerunt. et lex sancta et iusta et bona nec ipsa est gratia et nihil ex ea recte fit sine gratia, quia non est data, quae posset uiuificare, sed praeuaricationis causa posita est, ut conuictos concluderet sub peccato et promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. et liberum arbitrium eaptiuatum non nisi ad peccatum ualet, ad iustitiam uero nisi diuinitus liberatum adiutumque non ualet. ac per hoc et sancti omnes, sine ab illo antiquo Abel usque ad lohannem Baptistam sine ab ipsis apostolis usque ad hoc tempus et deinceps usque ad terminum saeculi in domino laudandi sunt, non in se ipsis, quia et illorum anteriorum uox est: in domino laudabitur anima mea et istorum posteriorum uox est: gratia dei sum quod sum et ad omnes pertinet: ut qui gloriatur, in domino glorietur et confessio communis est omnium: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est.