Latin
3.4.15 to 3.4.20
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 3.4.15-20
Unproofread scanNot analysed yet
ergo in quibus non est fides, filii sunt diaboli, quia non habent in interiore homine cur eis dimittatur quidquid hominis infirmitate uel ignoratione uel omnino aliqua mala uoluntate committitur; illi autem filii dei, qui utique si dixerint se non habere peccatum, se ipsos decipiunt et ueritas in eis non est, profecto, quod sequitur: 'cum confitentur peccata sua' —quod filii diaboli non faciunt uel non secundum fidem quae filiorum dei propria est faciunt —,'fidelis est et iustus qui dimittat eis peccata et mundet eos ab omni iniquitate'. ut autem plenius intellegatur quod dicimus, audiatur ipse Iesus, qui filiis dei utique loquebatur dicens: si autem uos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis uestris, quanto magis pater uester, qui in caelis est, dabit bona petentibusse! si enim filii dei non essent, non eis diceret: pateruester, qui in caelis est. et tamen eos malos esse dicit et nosse bona dare filiis suis. numquid inde mali, unde filii dei? absit, sed inde mali, unde adhuc filii saeculi, iam tamen filii dei facti pignore spiritus sancti.