Latin
Book 3
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 3.5
Unproofread scanNot analysed yet
Baptismus igitur abluit quidem peccata omnia, prorsus omnia factorum, dictorum, cogitatorum, siue originalia siue addita siue quae ignoranter siue quae scienter admissa sunt; sed non aufert infirmitatem, cui regeneratus resistit, quando bonum agonem luctatur, consentit autem, quando sicut homo in aliquo delicto praeoccupatur, propter illud gaudens in actione gratiarum, propter hoc autem gemens in allegatione orationum, ibi dicens: quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi ? hic dicens: dimitte nobis debita nostra; propter illud dicens: diligam te, domine, uirtus mea, propter hoc dicens: miserere mei, domine, quoniam infirmus sum; propter illud dicens: oculim eis emper ad dominum, quoniam ipse euellet de laqueo pedes meos, propter hoc dicens: turbatus est prae ira oculus meus, et innumerabilia, quibus diuinae litterae plenae sunt, quae alternis uocibus uel exultando de dei bonis uel maerendo de nostris malis a filiis dei dicuntur ex fide, quamdiu adhuc filii sunt etiam saeculi huius pro uitae huius infirmitate, quos tamen deus a filiis diaboli non solum lauacro regenerationis, sed ipsius etiam quae per dilectionem operatur fidei probitate discernit, quia iustus ex fide uiuit. haec autem infirmitas, cum qua usque ad corporis mortem defectu et profectu alternante contendimus magnique interest quid uincat in nobis, regeneratione alia consumetur, de qua dominus dicit: in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et uos super sedes duodecim et cetera. regenerationem quippe hoc loco nullo ambigente nouissimam resurrectionem uocat, quam Paulus quoque apostolus et adoptionem et redemptionem nuncupat dicens? :sed etiam nos ipsi primitias habentes spiritus et ipsi in nobismeti ipsis ingemescimus adoptionem expectantes, redemptionem corporis n o s t r i. numquid non per lauacrum sanctum regenerati, adoptati, redempti Į:umus? et tamen restat regeneratio, adoptio, redemptio, quam in fine uenturam nunc patienter expectare debemus, ut tunc filii saeculi huius ex nulla parte iam simus. quisquis igitur baptismati derogat, quod modo per illud percipimus, corrumpit fidem; quisquis autem iam nunc ei tribuit, quod quidem per ipsum, sed tamen postea percepturi sumus, amputat spem. nam si a me quispiam quaesierit, utrum per baptismum salui facti fuerimus, negare non potero dicente apostolo: saluos nos fecit per lauacrum regenerationis et renouationis spiritus sancti. sed si quaesierit, utrum per idem lauacrum omni prorsus modo iam nos fecerit saluos, respondebo: non ita est. item quippe idem dicit apostolus: spe enim salui facti sumus. spes autem quae uidetur non est spes; quod enim uidet quis, quid et sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. salus ergo hominis in baptismate facta est, quia dimissum est quod peccati a parentibus traxit uel quidquid etiam proprie ante baptismum ipse peccauit; salus uero eius tanta post erit, ut peccare omnino non possit.