Latin
4.27.10 to 4.27.23
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.27.10-23
Unproofread scanNot analysed yet
si auaritia prostrata est, exsurgit libido ; si libido conpressa est, succedit ambitio; si ambitio contempta est, ira exasperat, inflat superbia, uinolentia inuitat, inuidia concordiam rumpit, amicitiam zelus abscidit ; cogeris maledicere, quod diuina lex prohibet, conpelleris iurare. quod non licet. tot persecutiones cotidie animus patitur, tot periculis pectus urgetur :et delectat hic inter diaboli gladios diu stare, cum magis concupiscendum sit et optandum ad Christum subueniente uelocius morte properare? item in ipsa: beatus, inquit, apostolus Paulus in epistula sua ponit et dicit :mihi uiuere Christus est et mori lucrum, lucrum maximum conputaus iam saecularibus laqueis 11011 teneri, iam nullis peccatis et uitiis carnis obnoxium fieri. item De oratione dominica exponens quod petimus dicentes: sanctificetur nomen tuum, ait inter cetera: opus est enim nobis cotidiana sanctificatione, ut qui cotidie delinquimus, delicta nostra sanctificatione adsidua repurgemus. rursus in eadem, cum exponeret quod dicimus: dimitte nobis debita nostra: quam necessarie autem, inquit, quam prouidenter et salubriter ammonemur, quod peccatores sumus, qui pro peccatis rogare conpellimur r, ut, dumindulgentiade de opetitur, conscientiae suae animus recordetur! ne quis sibi quasi innocens placeat et se extollendo plus pereat, instruitur et docetur peccare se cotidie, dum cotidie pro peccatis iubetur orare. sic denique et Iohannes in epistula sua monet dicens: 'si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est; si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et iustus est qui nobis peccata dimittat'. merito et ad Quirinum de hac re absolutissimam sententiam suam proposuit, cui testimonia diuina subiungeret 'neminem sine sorde et sine peccato esse'. ubi etiam illa testimonia posuit, quibus confirmatur originale peccatum, quae conantur isti in nescio quos alios nouos sensus prauosque conuertere, siue quod ait sanctus Iob neminem esse sine sorde nec cuius sit uita diei unius super terram, siue quod in psalmo legitur: in facinore conceptus sum et in peccatis me mater mea in utero aluit.