Latin
Book 4
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.27.24
Unproofread scanNot analysed yet
quibus testimoniis propter eos etiam qui iam in aetate maiore sunt sancti, quia nec ipsi sunt sine sorde atque peccato, adiunxit etiam illud beatissimi Iohannis, quod multis et aliis locis saepe commemorat: sidixerimus quia peccatum non habemus et cetera eiusdem sententiae, quae ab omnibus catholicis non tacentur aduersus istos, qui se ipsos decipiunt et in eis ueritas non est.