Latin
4.31.1 to 4.31.10
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.31.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uero quoniam Pelagiani dicunt iustos in hac uita uel esse uel fuisse, qui sine ullo peccato uixerint, in tantum ut uita futura, quae in praemio speranda est, prouectior et perfectior esse non possit, etiam hinc eis respondeat eosque refutet Ambrosius. nam exponens Esaiam prophetam propter id quod ibi scriptum est: filios genui et cxaltaui, ipsi autem me spreuerunt, suscepit dc generationibus quae ex deo sunt disputare atque in ipsa disputatione commemorauit testimonium Iohannis, ubi ait: quinatus est ex deo, non peccat. et eandem quaestionem difficillimam tractans: cum hoc in mundo, inquit, nullus sit qui inmunis sit a peccato, cum ipse Iohannes dicat: 's i dicimus quia non peccauimus, mendacem facimus illum', si autem ex deo nati non peccant et de his intellegimus qui in hocmundo sunt innumeros, necesse est aestimemus, qui per lauacri regenerationem dei gratiam consecuti sunt. sed tamen cum dicat propheta: 'omnia a te expectant, ut des illis cibum in tempore: dante tehis colligent sibi, aperiente te manum tuam uniuersa inplebuntur bonitate, auertente autem te faciem tuam turbabuntur. auferes spiritum eorum, et deficient et in puluerem suum conuertentur. emittes spiritum tuum et creabuntur et innouabisfaciemterrae', possuntnon de quocumque tempore uideri dicta, sed de futuro, quo erit noua terra et nouum caelum. turbabuntur ergo, ut principium sumant, atque 'aperiente te manum tuam inplebuntur uniuersa bonitate', quae non facile huius saeculi est. nam de hoc saeculo scriptura quid dicit? 'non est quifaciat bonitatem, non est usque adunum'. si igitur diuersae generationes sunt et hic introitus in hanc uitam receptor est delictorum in tantum ut spernatur etiam ipse qui genuit, alia autem generatio peccata non recipit, uideamus, ne quasit post huius uitac curriculum nostra regeneratio, de qua dictum est: 'in regeneratione, cum sederit filius hominisin throno gloriae suae.