Latin
4.31.11 to 4.31.20
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.31.11-20
Unproofread scanNot analysed yet
sicut enim regeneratio lauacri dicitur, per quam detersa peccatorum conluuione renouainur, ita regeneratio dici uidetur, per quam ab omni corporeaeconcretionis purificati labe mundo animae sensu inuitam regeneramur aeternam eoquodpuriorquaedam qualitas sit regenerationis quam lauacri istius, ut non solum in actus eius, sed nc in ipsas quidem cogitationes nostras aliqua cadat suspicio peccatorum. item alio loco in eodem opere: uidemus. inquit, inpossibile esse ut perfecte quis inmaculatus esse possit in corpore constitutus, cum etiam Paulus inperfectum se dicat. sicenim habet: 'non quod iam acceperim aut iam perfectus sim'. et tamen post paululum ait: 'quicumque ergo perfecti sumus', nisi forte quia est perfectio alia in hoc mundo, alia post illud perfectum de quo dicit ad Corinthios: 'cum uenerit quod perfectum e s t', et alibi: 'donee occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem filii dei, in uirum perfectum, i n mensuram aetatis plenitudinis Christi'. ut ergo perfectos secum multos ait apostolus in hoc mundo sitos, qui, si ad perfectionem ueram respicias, perfecti esse non poterant, quia ipse dixit: 'uidemusnunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum', ita et in maculati sunt in hoc mundo et in maculati erunt in regno dei, cum utique, si minutius excutias, inmaculatus esse nemo possit, quia nemo sine peccato. item in ipso: uides, inquit, quia dum hanc uiuimus uitam, nos mundare debemus et quaerere deum et incipere ab emundatione animae nostrae et quasi fundamenta constituere uirtutis, ut perfectionem purificationis post hanc mereamur adipisci. itemque in ipso: grauatus autem, inquit, et ingemescens quis non loquatur: 'infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius?' ita eodem magistro omnes uarietates interpretationis absoluimus.