Latin
4.31.21 to 4.31.34
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.31.21-34
Unproofread scanNot analysed yet
nam si omnis infelix qui se corporis inplicatum molestiis recognoscit, utique omne corpus infelix; neque enim felicem illum dixerim, qui confusus quibusdam mentis suae tenebris condicionem suam nescit. illud quoque non absurdum ad intellectum accessit. si enim homo, qui se cognoscit, infelix est, infelices profecto omnes, quia unusquisque suam infirmitatem aut per sapientiam recognoscit aut per insipientiam nescit. item in libro De bono mortis: operetur igitur, inquit, mors in nobis, ut operetur et uita, bonauita postmortem, hoc est bona uita post uictoriam, bona uita absoluto certamine, ut iam lex carnis legi mentis repugnare nonnouerit, ut iam nobis nulla sit cum corpore mortis contentio. rursus in eodem: ergo, inquit, quia iusti hanc remunerationem habent, ut uideantfaciem dei et lumen illud quodinluminat omnem hominem, abhinc induamus huius modi studium, ut adpropinquet anima nostra deo, adpropinquet oratio, adhaereat illi nostrum desiderium, non se paremurab eo. et hic qui dem positi meditando, legendo, quaerendo copulemur deo, cognoscamus eum, ut possumus. ex parte enim hic cognoscimus, quia hic inperfecta, illicperfecta omnia, hicparuuli, illic robusti. 'uidemus', inquit, 'nunc per speculum in aenigmate, tune autem facie ad faciem'. tune reuelata facie gloriam dei speculari licebit, quem nunc animae corporis huius concretis uisceribus inuolutae et quibusdam carnis huius maculis et conluuionibus obumbratae sincere uidere non possunt. 'quis enim', inquit, 'uidebit uultum meum et uiuet?' et recte; nam si solis radios oculi nostri ferre non possunt et, si quis diutius e regione solis intenderit, caecari solere perhibetur, si creatura creaturam sine fraude at que offensione sui non potest intueri. quomodo potest sine periculo sui uibrantem cernere uultum creatoris aeterni corporis huius opertus exuuiis? quis enim iustificatur in conspectu dei, cum unius quoque diei infans mundus a peccato esse non possit et nemo possit de sui cordis integritate et castimonia gloriari?