Latin
Book 4
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.33
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est ergo, quod rabiosa mentis caecitate nunc iactant 'toto penitus occidente non minus stultum quam inpium dogma susceptum', quando quidem domino miserante suamque ecclesiam misericorditer gubernante sic uigilauit catholica fides, ut non minus stultum quam inpium dogma quemadmodum Manicheorum ita etiam non susciperetur istorum? ecce sancti et docti uiri fama totius ecclesiae contestante catholici et creaturam dei et nuptias ab illo institutas et legem ab eo per sanctum Moysen datam et liberum arbitrium naturae hominis insitum et sanctos patriarchas et prophetas debitis et congruis praedicationibus laudant, quae omnia quinque Manichei partim negando, partim etiam detestando condemnant. unde apparet istos doctores catholicos longe a Manicheorum sensibus alienos. et tamen asserunt originale peccatum, asserunt gratiam dei super liberum arbitrium omne antecedere meritum, ut uere gratuitum diuinum praebeat adiutorium, asserunt sanctos ita iuste in hac carne uixisse, ut eis esset necessarium, quo dimittantur cotidiana peccata, orationis auxilium. perfectamque iustitiam, quae non possit habere peccatum, in alia uita futuram eis, qui iuste hic uixerint, praemium.