Latin
Book 4
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.34
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est ergo quod dicunt: simplicibus episcopis sine congregatione synodi in locis suis sedentibus extorta subscriptio est ? numquid beatissimis et in fide catholica excellentissimis uiris Cypriano et Ambrosio ante istos aduersus istos extorta conscriptio est, qui eorum inpia dogmata tanta manifestatione subuertunt, ut quae contra eos manifestiora dicamus uix nos inuenire possimus? aut uero congregatione synodi opus erat, ut aperta pernicies damnaretur? quasi nulla heresis aliquando nisi synodi congregatione damnata sit, cum potius rarissime inueniantur, propter quas damnandas necessitas talis extiterit, multoque sint atque incomparabiliter plures, quae ubi extiterunt illic inprobari damnarique meruerunt atque inde per ceteras terras deuitandae innotescere potuerunt. uerum istorum superbia, quae tantum se extollit aduersus deum, ut non in illo uelit, sed potius in libero arbitrio gloriari, hanc etiam gloriam captare intellegitur, ut propter illos orientis et occidentis synodus congregetur. orbem quippe catholicum quoniam domino eis resistente peruertere nequeunt, saltem commouere conantur, cum potius uigilantia et diligentia pastorali post factum de illis conpetens sufficiensque iudicium, ubicumque isti lupi apparuerint, conterendi sunt, siue ut sanentur atque mutentur siue ut ab aliorum salute atque integritate uitentur, adiuuante pastore pastorum, qui ouem perditam et in paruulis quaerit, qui oues sanctas et iustas gratis facit, qui eas quamuis sanctificatas et iustificatas, tamen in ista fragilitate atque infirmitate pro cotidianis peccatis, sine quibus hic non uiuitur, etiam cum bene uiuitur, cotidianam remissionem et ut petant prouidenter instruit et petentes clementer exaudit.