Latin
2.32.1 to 2.32.16
Augustine, Contra Epistulam Parmeniani 2.32.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Ut quid ergo Parmenianus inani iactantia exultat et dicit: numquam diuinae legis censura patietur, id uiuificare quemquam mortuus possit, curare uulneratus, inluminare caecus, uestire nudus, emundare pollutus? dominus enim suscitat mortuos, dominus curat uulneratos, dominus illuminat caecos, dominus uestit nudos, dominus emundat pollutos. quid sibi arrogat quae hominis non sunt? itane uiui sunt aput eos qui non peccant, ut etiam uiuificare posse dicantur, cum incrementum dare non possint? ego, inquit, plantaui, Apollo rigauit, sed deus incrementum dedit. neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. quomodo dat uitam mortuo, qui incrementum dare non potest uiuo? sicut enim pater excitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. itane aput illos sani sunt, ut possint etiam curare non sanos? quid aliud isti quam se benedicendos pro domino opponunt? sed ab eis nullo modo seducuntur qui non in homine, sed in deo sperantes cantant: benedic anima mea dominum et noli obliuisci omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos. si omnes languores ipse sanat, nullum relinquit quem Parmenianus sanare se dicat. tantane aput illos sunt lumina, ut inluminare etiam possint? quod nec illi, quo in natis mulierum maior nemo surrexit, Iohanni Baptistae Iohannes euangelista concedit, de quo ait: non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. erat lumen uerum quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. si omnem hominem illud lumen illuminat, nullum relinquit quem Parmenianus illuminare se dicat, quia, etsi sancti homines secundum quendam modum dicuntur lumina, aliud tamen sunt lumina illuminata, aliud tamen lumen illuminans, quod solum illud est de quo idem Iohannes Baptista dicit: nos omnes de plenitudine eius accepimus.