Latin
2.32.17 to 2.32.35
Augustine, Contra Epistulam Parmeniani 2.32.17-35
Unproofread scanNot analysed yet
nudos autem quis uestit nisi qui dicit: proferte illi stolam primam et qui corruptibile hoc induet incorruptionem et mortale hoc induet immortalitatem? et homo quisquam diuino indumento aliquem uestire dicitur, cui magnum est si uestiri ipse mereatur? iam porro emundare pollutum audeat se dicere, si prius audet se dicere non esse pollutum. mundati enim sumus equidem per gratiam dei. sed ne tunc quidem mundabimus aliquem, cum fuerit perfecta nostra mundatio; quanto minus modo, cum corpus quod corrumpitur aggrauat animam! quis enim glorietur castum se habere cor aut glorietur mundum se esse a peccato? mundare quippe atque sanare in spiritalibus rebus tantundem ualet. sicut autem spe salui facti sumus, ita spe mundati sumus in perfecta salute et in perfecta munditia. quomodo ergo sanare et mundare iam possumus, qui nec tunc poterimus, cum omni modo mundi saluique fuerimus? sed deus, inquit, haec per hominem facit. facit sane, sed fecit et per Iudam, quem ad euangelium praedicandum cum ceteris misit, fecit et per Pharisaeos in eis, qui bona quae per eos audiebant ipsi faciebant, cum illi non facerent quae dicebant. postremo cur iniqui et scelerati eorum, siue cum latent siue cum pro Donati parte tolerantur, uiuificant curant illuminant mundant? an ipsi non sunt mortui uulnerati caeci polluti? an ideo non aput eos caeci caecos ducentes simul in foueam cadunt, quia non ipsos, sed deum quem praedicant illi, audiendo et obtemperando sectantur? ita sane. sed tunc praedicant deum, si cum Christo colligunt; cum uero quae cum illo non colligunt spargunt, Donatum praedicando, non deum, caeci caecos sequendo simul in foueam cadunt. sed de quaestione baptismi latius aliquid domino adiuuante tractabimus, cum de omnibus testimoniis sanctarum scripturarum quae nobis obicienda credidit Parmeniano responderimus, qui uere ipse adaquat proximos sibi euersione iniquitatis, qui eis tam malum propinauit errorem, ut non pro pace, sed pro diuisione et discissione non solum loquatur ipse, sed etiam diuinos libros loqui persuadeat.