Latin
3.3.17 to 3.3.26
Augustine, Contra Epistulam Parmeniani 3.3.17-26
Unproofread scanNot analysed yet
non tamen ab eo fraternam separat caritatem, quem de fraterna congregatione praecepit separari. hoc enim apertius ad Thessalonicenses dicit: si quis autem non obaudit uerbo nostro per epistulam, hunc notate, ut non commisceamini cum illo, ut erubescat. et non ut inimicum eum existimetis, sed corripite ut fratrem. ,audiant isti aliquando et intellegant, quemadmodum satagat caritas apostolica, ut sufferentes inuicem studeamus conseruare unitatem spiritus in uinculo pacis. nam et hic cum dixisset: et non ut inimicum eum existimetis, sed corripite ut fratrem, tamquam ostendens cur hoc dixerit continuo subiunxit: ipse autem deus pacis det uobis pacem semper in omni modo. ita etiam de isto, qui uxorem patris sui habuit, luctum potius indicit et pacificam caritatem ubique commendat, sicut et de se ipso ait: ne iterum cum uenero humilet me deus ad uos et lugeam multos ex his, qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et luxuria et fornicatione quam gesserunt. et paulo post ait: praedixi et praedico, sicut praesens secundo et nunc absens, his qui ante peccauerunt et ceteris omnibus, quia si uenero iterum non parcam. ideo lugendo iudicabat, ut misericordia dei sine corruptione uinculi pacis, ubi salus tota consistit, contereret peccantes atque corrigeret, sicut de isto ipso qui cum patris uxore fuerat fornicatus fecisse intellegitur. nam non inuenitur de quo alio significet in secunda epistula ad eosdem Corinthios, cum ait: nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi uobis per multas lacrimas, non ut contristemini, sed ut sciatis dilectionem quam habeo abundantius in uos. si quis autem contristauit, non me contristauit sed ex parte, ut non onerem, omnes uos. sufficit ei correptio haec quae a multis fit, ita ut e contrario magis uos donetis et consolemini, ne quo modo maiore tristitia absorbeatur qui eiusmodi est.