Latin
3.3.27 to 3.3.37
Augustine, Contra Epistulam Parmeniani 3.3.27-37
Unproofread scanNot analysed yet
propter quod obsecro uos, confirmetis in eum caritatem. ad hoc enim et scripsi, ut cognoscam probationem uestram, si in omnibus obaudientes estis. si cui autem aliquid donaueritis, et ego. nam et ego si quid donaui alicui, propter uos in persona Christi, ut non possideamur a Satana. non enim ignoramus mentes eius. quid moderatius, quid diligentius, quid sollicitudine pia et paterna ac materna caritate plenius fieri aut dici potest? <sicut peccanti adhibet emendationem, sic correcto et conterenti atque humilanti in paenitentia cor auum uult reddi consolationem, ne maiore, inquit, tristitia absorbeatur. sed quid ad illud quo conclusit istam sententiam? ut non possideamur, inquit, a Satana. non enim ignoramus mentes eius. ipse est enim qui per imaginem quasi iustae seueritatis crudelem saeuitiam persuadet, nihil aliud appetens uenenosissima uersutia sua, nisi ut corrumpat atque dirrumpat uinculum pacis et caritatis, quo conseruato inter christianos uires eius omnes inualidae fiunt ad nocendum et muscipulae insidiarum comminuuntur et consilia euersionis euanescunt.