Latin
13.8.1 to 13.8.14
Augustine, Contra Faustum 13.8.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uero ne hominem, sicut magni quidam homines fuerunt, Christum putaret, idem propheta hoc illi de cogitatione excuteret. ibi enim sequitur et dicit: maledictus homo, qui spem habet in homine et firmat carnem brachii sui et a domino discedit cor eius: et erit sicut tamarix, quae in deserto est; non uidebit, cum uenient bona, et habitabit inter iniquos in terra deserta, in terra salsa, quae non inhabitabitur et: benedictus homo, qui confidit in domino, et erit dominus spes eius, eritque tamquam lignum fructiferum secus aquam, et in humore mittet radices suas; non timebit cum uenerit aestus. et erunt in eo propagines nemorosae; in anno siccitatis non timebit et non deficiet faciendo fructum. hic certe cum maledictum diceret eum, qui spem ponit in homine, eamque maledictionem propheticis similitudinibus explicaret, et benedictum, qui in domino confideret eamque benedictionem congruis itidem similitudinibus texeret: turbaretur fortasse ille, quomodo ei. ne spem suam in homine poneret. deum Christum adnuntiaremus, et rursum eum non ex propria natura, sed ex nostra mortalitate suscepta hominem diceremus. sic enim quidam deum credendo Christum et hominem negando errauerunt; et rursus quidam hominem putando et deum negando aut contempserunt aut in homine spem suam ponentes in illud maledictum inciderunt. hic ergo iste gentilis si turbaretur. et diceret contra fidem nostram istum prophetam locutum fuisse, quia nos secundum apostolicam doctrinam non tantummodo deum Christum diceremus, ut in eo spes securissime ponatur, sed etiam mediatorem dei et hominum hominem Iesum Christum, istum autem deum tantum dixisse, de natura uero humana nullam fecisse mentionem: ibidem eiusdem prophetae uocem audiret se admonentis et corrigentis: graue cor per omnia, et homo est, et quis agnoscet eum? ideo quippe homo, ut graues corde per formam serui ex fide sanarentur et eum agnoscerent deum, qui propter eos factus est homo, ne in homine spes eorum esset, sed in homine deo.