Latin
13.8.15 to 13.8.28
Augustine, Contra Faustum 13.8.15-28
Unproofread scanNot analysed yet
et tamen, graue cor per omnia, et homo est formam serui accipiens. et quis agnoscit eum? qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. et homo est, quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis. et quis agnoscit eum? quia in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. et uere graue cor per omnia; nam et in discipulis eius ipsum graue cor fuit, cum eis dicebat; tanto tempore uobiscum sum et non cognouistis me? quid est enim "tanto tempore uobiscum sum" nisi quod hic dicitur: et homo est? quid est autem aliud "et non cognouistis me?" nisi quod hic dicitur: et quis agnoscit eum? quem, nisi eum, qui dicit: qui me uidit, uidit et patrem? ut spes nostra non sit in homine propter illud per prophetam edictum maledictum, sed sit in homine deo, id est in filio dei saluatore Iesu Christo, mediatore dei et hominum; et quo pater maior est propter formam serui, et qui patri aequalis est propter formam dei.