Latin
14.1.1 to 14.1.21
Augustine, Contra Faustum 14.1.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
FAUSTUS dixit: Quare Moysen non accipitis? amoris pietatisque causa, qua colimus Christum. quis enim inreligiosus adeo est, ut eum libenter aspiciat, qui suo maledixerit patri ? quapropter et nos Moysen, quamquam humanorum nulli umquam diuinorumque pepercerit blasphemando, plus tamen hinc execramur, quod Christum filium dei, qui nostrae salutis gratia pependit in ligno. diro deuotionis conuicio lacessiuit; utrum uolens, an casu, uideris. neutro enim horum excusatus erit, ut commendatus debeat accipi. ait enim maledictum esse omnem, qui pendet in ligno. hunc ergo tu uis ut accipiam, huic ut credam, cum si diuinus fuit, constet eum scientem uolentemque maledixisse Christo; si uero nolens nesciensque maledixerit, constet eum non fuisse diuinum. tu ergo elige utrumuis aut Moysen prophetam non fuisse et inprudentia peccasse, ut dum aliis ex more suo maledicit. nesciens blasphemauerit et deum, aut fuisse quidem diuinum nec futura haec ignorauisse. sed inuidentem tamen nostrae saluti. quae futura erat ex ligno, in eius auctorem maledici oris sui uenena prompsisse. et quis ergo credat hunc uidisse aut cognouisse patrem, qui sic lacerauerit filium? hunc aduentum filii potuisse praedicere, qui ascensionis eius ignorauerit exitum? huc accedit, quod illud etiam considero, quam late hoc sit sparsum conuicium quamque multa conprehendat et uiolet, ut omnes etiam tangat iustos et martyres, quotquot similis passionis exitu defuncti sunt uita, ut Petrus et Andreas ac reliqui eiusdem sortis. quos nisi Moyses aut ut non propheta nescisset aut ut malignus odisset, si fuit propheta. non tam crudae deuotionis contumelia lacerasset. neque enim uulgo saltem eos maledictos dicit, id est apud homines tantum sed maledictos deo. quod si ita est, unde iam benedictionis relinquetur spes uel Christo uel apostolis uel ipsis nobis, si nominis eius causa crucifigi contingat?