Latin
14.1.22 to 14.1.37
Augustine, Contra Faustum 14.1.22-37
Unproofread scanNot analysed yet
quam denique inprudens erat et uacans inspiratione diuina, ut cogitare nequiuerit diuersis ex causis homines in ligno suspendi: alios quidem ob iniquum facinus, quosdam uero iustitiae causa et propter deum. idcircoque confuse omnes et sine discretione ulla sub idem coniecit maledictum, cum esset dicendum, si ei prudentia inesset ulla, non dicam diuinatio, et si adeo crux offenderat eum, ut sola excepta abdicataque esset ex omni genere punitionum, maledictum esse sceleratum et inpium omnem, qui pependisset in ligno, ut esset discretio aliqua inter iustos et iniustos; quamquam ne sic quidem uera dixisset, cum latronem Christus de ligno secum introduxit in paradisum patris sui. ubi est ergo maledictus omnis, qui pendet in ligno? an Barabbas latro ille insignis, qui non solum in ligno suspensus minime est, sed etiam Iudaeorum rogatu emissus e carcere, magis fuit benedictus quam ille, qui cum Christo de cruce ascendit in caelum? quid denique ? quod etiam eum maledictum uocat, qui solem adorauerit aut lunam. si ergo sub gentili positus rege solem cogar adorare et, cum restitero maledictum hoc metuens, iubear crucifigi, in aliud eius incurram maledictum, quod aduersus eum deprompsit, qui pendet in ligno. an ipsi quidem bonis omnibus maledicere consuetum est? nos uero tanti deuotiones eius existimare debemus, quanti sunt stomachantium uetularum. sic enim et dei omnes pueros ac uirgines pari deuotione prosequitur dicens maledictum esse omnem, qui non suscitauerit semen in Israhel. quod aeque conuicium principaliter quidem Iesum tangit, qui ortus et ipse, ut dicitis, ex Iudaeis. nullam tamen inter eos seruandae posteritatis causa sobolem suscitauit. deinde et discipulos eius, quorum nonnullos quidem ab uxoribus seiunxit. quos copulatos inuenerat, quosdam uero et coniungi uetuit, quos deprehendit intactos. qua de re Moyseos inpunitam hanc linguam maledictorum iaculis Christum lumen, sanctimoniam, diuina omnia petentem iure nos cognoueris execratos.