Latin
15.7.27 to 15.7.32
Augustine, Contra Faustum 15.7.27-32
Unproofread scanNot analysed yet
nam rem proximi non concupiscere, quod est ultimum decalogi mandatum, unde potes, misera? nonne tibi deus ipse tuus in terra aliena se fabricare mentitur saecula noua, ubi post falsam uictoriam falso triumpho tumescas? quod cum modo insana uanitate desideras et eandem terram gentis tenebrarum summa uicinitate substantiae tuae coniungi credis, utique rem proximi concupiscis. merito tibi est inimicum diptychium continens tam bona mandata multum errori tuo contraria. -nam illa tria, quae ad dilectionem dei pertinent, omnino ignoras, omnino non seruas; haec autem septem, 'quibus societas humana non laeditur, si quando custodis, aut pudore reprimeris, ne inter homines confundaris, aut timore frangeris, ne publicis legibus puniaris, aut. malum factum bona aliqua consuetudine horrescis, aut ipsa naturali lege, quam iniuste alteri facias, quod tibi ab altero fieri non uis, aduertis: error tamen tuus quam te in contrarium ire conpellat et, dum sequeris, et, dum non sequeris, sentis, cum uel hoc facis, quod pati non uis uel ideo non facis, quia pati non uis.