Latin
15.8.1 to 15.8.20
Augustine, Contra Faustum 15.8.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
At ista uera sponsa Christi, cui de diptychio lapideo fronte inpudentissima insultas, intellegit, quid distet inter litteram et spiritum, quae duo dicuntur alio modo, lex et gratia, et non iam in uetustate litterae, sed in nouitate spiritus deo seruiens non est iam sub lege, sed sub gratia. neque enim litigiosa caecatur, sed mitis intendit uerbis apostoli, ut intellegat, quid appellet legem, sub qua nos iam non uult esse, quia transgressionis gratia posita est, donec ueniret semen, cui promissum est, et quia ideo subintrauit, ut abundaret delictum; ubi autem abundauit delictum, superabundauit gratia. nec ideo tamen eandem legem peccatum uocat, quia sine gratia non uiuificat; auget enim potius reatum praeuaricatione addita: ubi enim lex non est, nec praeuaricatio. et ideo per se ipsam, cum sola littera est sine spiritu, id est lex sine gratia, tantum-, modo reos facit; sed proponit sibi, quod putare minus intelle-' gentes possent, et aperit, quid dicat, cum ait: quid ergo dicemus? lex peccatum est? absit. sed peccatum non cognoui nisi per legem. nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces. occasione itaque accepta peccatum per mandatum fefellit me et per illud occidit. itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. quod ergo bonum est, factum est mihi mors? absit. sed peccatum, ut adpareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. haec ista, cui tu insultas, intellegit, quia gemens petit, quia humilis quaerit, quia mitis pulsat; et sic uidet non reprehendi legem, cum dicitur: littera occidit, spiritus autem uiuificat, sicut non reprehenditur scientia, cum dicitur: scientia inflat, caritas uero aedificat. nam utique ipse dixerat: scimus, quia omnes scientiam habemus, et tunc adiungit: scientia inflat, caritas uero aedificat. utquid ergo habebat ipse, quo inflaretur, nisi quia cum caritate non solum non inflat scientia, sed etiam firmat?