Latin
15.8.38 to 15.8.44
Augustine, Contra Faustum 15.8.38-44
Unproofread scanNot analysed yet
surda, caeca, audi, uide. per bonum, inquit. mihi operatum est mortem. ergo lex semper bona est, siue obsit inanibus gratia, siue prosit plenis gratia, semper est bona, sicut sol semper est bonus, quia omnis creatura dei bona est, siue dolentibus oculis noceat, siue sanos mulceat. proinde quod est oculis sanitas ad uidendum solem, hoc est gratia mentibus ad inplendam legem. et sicut oculi sani non solis delectationi moriuntur, sed illis ictibus asperis radiorum, quibus reuerberati in densiores tenebras pellebantur, sic anima, quae per caritatem spiritus salua facta est, non iustitiae legis mortua dicitur, sed illi reatui et praeuaricationi, quam lex per litteram, cum gratia defuit, faciebat. itaque de illa utrumque dicitur et: bona est lex, si quis ea legitime utatur et quod sequitur: sciens hoc, quia iusto lex non est posita, quia non opus habet terrente littera, quem delectat ipsa iustitia.