Latin
Book 15
Augustine, Contra Faustum 15.9
Unproofread scanNot analysed yet
Haec sponsa Christi gaudens in spe plenae salutis suae et tibi optat bonam conuersionem a fabulis ad ueritatem, ne Adoneum quasi adulterum reformidans cum uersutissimo adultero serpente remaneas. Adoneus enim uerbum hebraeum est et interpretatur dominus eo modo, quo solus deus dicitur dominus, sicut latria, quod uerbum graecum est et interpretatur seruitus, non quaecumque, sed illa, qua tantummodo deo seruitur; sicut Amen interpretatur "uerum," non ubicumque et quomodocumque. sed mystica religione. quodsi a te quaeratur, unde tu quoque habeas praeter hebraeas litteras uel quae ex hebraeo sunt, non inuenies. non ergo timet ecclesia Christi istorum nominum obiectionem, intellegit et amat; nec curat inperitum insultatorem; et quae nondum intellegit, credit esse talia, qualia nonnulla experta est, quae nondum intellecta sic erant. obiciat ei quisque quod Emmanuhel adamauerit, inridet inscitiam illius hominis, amplectitur ueritatem huius nominis. obiciat quod amauerit Messiam, repellit exstinctum aduersarium, tenet unctum magistrum. ita te quoque cupit sanari a uanis erroribus et aedificari super fundamentum apostolorum et prophetarum. quem dicis Hippocentaurum, nesciens quid loquaris, nec adtendis, quid tibi tua fabula confecerit, cum ex parte dei tui et ex parte terrae tenebrarum falsum mundum fabricat in corde tuo. itane ille non est Hippocentaurus semiferus et semideus ? uere, quia nec Hippocentaurus dicendus est. quid autem sit, tu adtende et. erubesce et mitesce, ut corruptionem tuam a serpente adultero perhorrescas: cuius astutiam si apud Moysen credendam non putasti, apud Paulum cauere debuisti, qui ueram ecclesiam uolens uirginem castam exhibere Christo, timeo, inquit, ne sicut serpens Euam fefellit in uersutia sua, corrumpantur mentes uestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo. hoc tu cum audires, usque adeo tamen desipuisti et uenenatis incantationibus eius amens facta es, ut aliis multis haeresibus aliud atque aliud idem serpens, tibi autem etiam se Christum esse persuaserit. porro si errant multae fallaciis eius uariis et multiformibus inretitae, quae tamen hanc admonitionem apostoli ueram fatentur, tu quantum adulterata es, quam in longinquo prostituta, quae ipsum pro Christo habes, a quo apostolus Christi seductam Euam atque corruptam clamat, ut ab eo uirginem sponsam Christi tali admonitione custodiat? tenebrauit cor tuum, qui tecum in phantasmatis lucidorum nemorum uolutatur. quae sunt, ubi sunt, unde sunt fidelia promissa eius? s o ebria, non a uino !