Latin
16.29.42 to 16.29.44
Augustine, Contra Faustum 16.29.42-44
Unproofread scanNot analysed yet
hoc ergo dici posset tunc proselyto circumciso, quod Paulus dicit: circumcisio quidem prodest, si legem custodias. quia uero ille in non custodienda lege pharisaeos imitabatur, fiebat filius gehennae; propterea, quantum arbitror, duplo quam illi, quia hoc neglegebat inplere, quod propria uoluntate susceperat, non ex Iudaeis natus, sed sponte Iudaeus factus.