Latin
Book 16
Augustine, Contra Faustum 16.30
Unproofread scanNot analysed yet
Quid autem dicere uoluisti, sine respectu iniuriose, quod Moyses helluonis in modum disceptator sedet iubetque alia quidem abligurrii; i pro mundis, alia uero pro inmundis ne contingi quidem? cum ad helluonem hoc magis pertineat, ut nulla discernat, aut, si discernit, suauiora eligat. an hoc ideo dicis, ut inperitis continentia tua uelut ab ineunte aetate miranda uideatur quasi nescientis uel iam obliti, quanto iucundius sapiat porcina quam ueruecina? sed quia et ista Moyses figuris propheticis de Christo scripsit in animalium carnibus significans homines uel incorporandos Christi corpori, quod est ecclesia, uel respuendos, uos quoque inter inmunda figurauit, qui proptera fidei catholicae non conuenitis, quia nec ruminatis uerbum sapientiae et duo testamenta, uetus et nouum, non concorditer distinguentes tamquam geminam ungulam non habetis. quis autem ferat te quoque Adimanti uestri fallaciam non puduisse sectari?