Latin
20.11.1 to 20.11.16
Augustine, Contra Faustum 20.11.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Quid autem hinc dicam. quod ait: ex uiribus sancti spiritus ac spiritali profusione terram quoque concipientem gignere patibilem Iesum, qui est uita ac salus hominum, omni suspensus ex ligno? s o demens, ut interim non discutiam de hac re uestra uaniloquia, potestne terra de spiritu sancto concipere patibilem Iesum et Maria uirgo non potuit? conpara, si audes, uirginalia uiscera tanta castitate sanctificata cum omnibus terrae locis, ubi arbores herbaeque gignuntur. itane in illa femina exhorrescis aut horrescere te fingis uterum pudicitiae dedicatum et in hortis omnibus circum quasque urbes ex cluacinis aquis legum gigni non exhorrescis ? quis enim quamlibet caenulentus humor non innumerabilia germina edit et nutrit? sic praedicatis nasci patibilem Iesum, quem credere natum esse de uirgine clamatis indignum. si carnem putatis inmundam, cur uobis non uidetur inmundius, quod a suae salutis temperamento ipsa natura carnis expurgat? an caro inmunda est et fimus, qui carne egeritur. mundus est? non ergo adtenditis, non uidetis stercoribus laetari agros, quo fertilius fecundentur? nempe ad id redit uestra dementia, ut de spiritu sancto, quem carnem Mariae dicitis dedignatum, tanto uberius et laetius terra concipiat, quanto studiosius fuerit carnis sordibus et squaloribus pinguefacta. an ut hoc defendatis, dicetis spiritum sanctum incontaminabili ubique pollere praesentia ? respondetur uobis: cur non ergo et in utero uirginali? sed ut de conceptu iam taceam, partum ipsum deinde respicite. concipientem de spiritu sancto dicitis terram gignere patibilem Iesum, quem tamen ita contaminatum omni ex ligno pendere perhibetis in frugibus et pomis, ut innumerabilibus animalibus animalium uescentium carnibus amplius contaminetur, ex ea sola parte purgandus, cui fames uestra subuenerit. itaque nos Christum filium dei, uerbum dei, incontaminabiliter carne indutum corde credimus, ore confitemur, quia illa substantia contaminari nec carne potest, quae nulla re potest;