Latin
20.11.17 to 20.11.33
Augustine, Contra Faustum 20.11.17-33
Unproofread scanNot analysed yet
uos autem secundum uestram fabulam adhuc in arbore pendentem legum iam contaminatum dicitis, antequam carnem ingrediatur cuiusque uescentis. aut si non est contaminatus, quomodo uos eum manducando purgatis ? deinde cum omnes arbores crucem ipsius esse dicatis, unde a Fausto praedicatur omni suspensus ex ligno? cur non sicut illum uerum Iesum bonum opus faciens Ioseph ille ab Arimathia de cruce deposuit. ut . sepeliret, ita et uos poma decerpitis, ut legum de ligni suspensione depositum uestro uentre sepeliatis? aut unde pium est Christum sepulcro condere, inpium autem de ligno deponere? an ut de uobis etiam concinat, quod de propheta ponit apostolus: sepulcrum patens est guttur eorum, ore aperto expectatis, quis inferat Christum tamquam optimae sepulturae faucibus uestris? postremo dicite nobis, quot christos esse dicatis. aliusne est, quem de spiritu sancto concipiens terra patibilem gignit, omni non solum suspensus ex ligno. sed etiam iacens in herba, et alius ille, quem Iudaei crucifixerunt sub Pontio Pilato, et tertius ille per solem lunamque distentus? an unus atque idem ex quadam sui parte ligatus in arboribus, ex quadam uero parte liber eidem ligatae captaeque subueniens ? quod si ita est, ille, quem sub Pontio Pilato passum esse conceditis, cum eum sine carne fuisse narretis —nondum dico, quemadmodum talem mortem sine carne perpeti potuerit -sed quaero, cui naues illas reliquerit, ut inde descendens talia pateretur, qualia sine quocumque corpore fieri non possent. secundum praesentiam quippe spiritalem nullo modo illa pati posset; secundum praesentiam uero corporalem simul et in sole et in luna et in cruce esse non posset. proinde si corpus non habuit, non est crucifixus; si autem habuit, quaero, unde habuerit, cum omnia corpora ex tenebrarum gente esse dicatis, quamuis substantiam diuinam cogitare nisi corpoream numquam ualueritis.