Latin
20.9.1 to 20.9.15
Augustine, Contra Faustum 20.9.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Uerum si in istis tam eminentibus notissimisque luminibus sic erratis, ut in eis non quod sunt, sed quod uobis dementissime fingitis adoretis, quid de ceteris uestris fabulis dicam? quis enim splenditenens suspendit mundum et quis Atlas cum illo subportat ? haec et innumerabilia, quae similiter deliratis, omnino non sunt et colitis ea. hinc uos paganis dicimus deteriores, eo tantum similes, quod multos deos colitis; eo uero in peiorem partem dissimiles, quod illi pro diis ea colunt, quae sunt, sed dii non sunt; uos autem colitis ea, quae nec dii nec aliquid sunt, quoniam prorsus nulla sunt. habent quidem et illi quaedam fabulosa figmenta. sed esse illas fabulas norunt et uel a poetis delectandi causa fictas esse adserunt uel eas ad naturam rerum uel mores hominum interpretari conantur. sicut Uulcanum claudum, quia ignis terreni motus eiusmodi est, et Fortunam caecam. quod ex incerto accidant, quae fortuita dicuntur, et tria Fata in colo et fuso digitisque filum ex lana torquentibus propter tria tempora, praeteritum, quod in fuso iam netum atque inuolutum est, praesens, quod inter digitos nentis traicitur, futurum in lana, quae colo inplicata est, quod adhuc per digitos nentis ad fusum tamquam per praesens ad praeteritum traiciendum est; et Uenerem Uulcani uxorem, quia ex calore uoluptas naturaliter asciscitur, et Martis adulteram, quia belligerantibus incongrua est; et Cupidinem puerum uolitantem ac sagittantem, quod inrationabilis et instabilis amor corda uulneret miserorum, et alia permulta in hunc modum. quocirca hoc in eis inridemus, quod interpretata sic adorant, quae non intellecta quamuis damnabiliter, tamen excusabilius adorarent. ipsis quippe interpretationibus conuincuntur non se illum deum colere, cuius solius participatione mens beata fit, sed ab illo conditam creaturam; nec solas uirtutes ipsius creaturae, sicut Mineruam, cuius fabulam, quod de Iouis capite nata sit, ad prudentiam consiliorum interpretantur, quae rationis est propria, cui sedem capitis etiam Plato dedit, sed etiam uitia, sicut de Cupidine diximus.