Latin
20.9.16 to 20.9.32
Augustine, Contra Faustum 20.9.16-32
Unproofread scanNot analysed yet
unde quidam eorum tragicus ait: . deum esse amorem turpis et uitio fauens finxit libido. Nam et corporalium uitiorum simulacra Romani consecrauerunt, sicut Palloris et Febris. ut ergo omittam, quod simulacrorum adoratores circa ipsas corporum figuras habent adfectum, ut eas ipsas formas in locis honorabilibus sublimatas, quibus tantum obsequium exhiberi uident, tamquam deos timeant, illae ipsae interpretationes, quibus haec muta et surda et caeca et exanima defenduntur, dignius accusantur; uerumtamen et ista, quoquo modo sunt, quamuis, ut iam dixi, ad salutem uel aliquam utilitatem nihil sint, et, quae ex his interpretantur, in rebus inueniuntur. uos autem primum hominem cum quinque elementis belligerantem; et spiritum potentem de captiuis corporibus gentis tenebrarum an potius de membris dei uestri uictis atque subiectis mundum fabricantem; et splenditenentem reliquias eorundem membrorum dei uestri habentem in manu et cetera omnia capta, obpressa. inquinata plangentem; et Atlantem maximum subter humeris suis cum eo ferentem, ne totum ille fatigatus abiciat. atque ita fabula uestra uelut in tapete theatrico ad illius ultimi globi catastolium peruenire non possit, et alia innumerabilia pariter inepta et insana nec pingendo aut sculpendo nec interpretando demonstratis et ea, cum omnino nulla sint, creditis et colitis et insuper christianis fide non ficta pias mentes mundantibus tamquam temere credulis insultatis. ut enim multa non quaeram, quibus haec ostendantur omnino non esse, quia subtilius sublimiusque tractare de mundi fabrica. etsi mihi difficile non esset. certe nimis longum est, hoc dico: si ista uera sunt, dei substantia commutabilis est, corruptibilis, coinquinabilis. hoc autem credere plenum est sacrilegae insaniae. illa igitur omnia uana sunt, falsa sunt, nulla sunt. proinde uos paganis istis, qui uulgo noti sunt et antiquitus fuerunt et in reliquiis suis iam nunc erubescunt, prorsus deteriores estis, quod illi colunt ea, quae dii non sunt, uos autem, omnino quae non sunt.