Latin
21.16.1 to 21.16.23
Augustine, Contra Faustum 21.16.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
An ibi caritas non erat, ut nulla esset fraterna conpassio pro his utique, quorum peccato nullo praecedente inpendebant aeterna subplicia? quid? illae ipsae animae in globo ligandae nonne et ipsae membra dei uestri erant? nonne unum genus et una substantia est? ipsae saltem praescientes futurum sempiternum uinculum suum nempe timebant. nempe maerebant. aut si ipsae hoc futurum nesciebant, pars dei uestri prouida erat, pars inprouida . quomodo ergo una eademque substantia? cum ergo tanta mala et ibi fuerint. antequam esset alieni mali commixtio, quid de illo tamquam puro et simplici et summo bono gloriamini ? ergo etiam apud semet ipsas istas duas naturas aut duo bona aut duo mala fateri cogimini. concedimus uobis, si duo mala dixeritis, ut quod uolueritis horum peius dicatis; si autem duo bona. quodlibet horum dicite melius, erit postea diligentior consideratio, dum tamen uester error ille tollatur, quo dicitis duo principia duarum naturarum, bonae et malae, et plane duos deos, unum bonum et alterum malum. iam uero si propterea malum est aliquid, quod alteri nocet, inuicem sibi ista nocuerunt, fuerit una pars inprobior, quia prior adpetiuit alienum. una ergo malum inferre uoluit, altera malum pro malo retribuit, et non lege talionis tamquam oculum pro oculo, quod inprudenter et inpudenter reprehendere soletis, sed multo grauius. eligite ergo. quam peiorem dicatis, quae prior nocere uoluit, an quae amplius nocere et uoluit et potuit. ista enim pro modo suo luce perfrui concupiuit, illa eam funditus eradicauit. ista si, quod adpetiuit, inplesset, sibi certe nihil obfuisset; illa uero ut hostilem aduersitatem penitus euerteret, etiam suae parti grauiter nocuit. sicut est illa notissima et quarundam litterarum memoriae commendata furiosa sententia: pereant amici, dum inimici una intercidant. missa est enim ad inexpiabilem contaminationem pars dei, ut esset, unde tegeretur globus, quo in aeternum hostis uiuus sepeliendus est;