Latin
21.16.24 to 21.16.43
Augustine, Contra Faustum 21.16.24-43
Unproofread scanNot analysed yet
tantum enim timebitur et uictus, tantum terrebit inclusus, ut sempiterna miseria partis dei cetero deo tribuat qualemcumque securitatem. o magna innocentia bonitatis! ecce faciet et deus uester, unde tenebrarum gentem horribiliter accusatis, quod et suis noceat et alienis. id ipsum omnino in deo uestro arguit ille globus extremus, quo et hostis includitur et ciuis adfligitur; immo uero superat in amplius nocendo et alienis et suis pars illa, quam dicitis deum. hyle quippe non eradicare alienum regnum uoluit, sed tenere; suos autem quosdam etsi ab aliis suis quibusdam consumendo interimebat, in alias tamen formas denuo commutabat, ut moriendo et renascendo saltem per interualla temporum suae uitae laetitia fruerentur; deus autem, qualem omnipotentem optimumque describitis, in aeternum et alienos eradicat et suos damnat; et quod mirabiliore dementia creditur, hyle animalia sua laedit in pugna sua, deus membra sua punit in uictoria sua. quid est, uani homines? nempe recordamini uerba Fausti de deo tamquam de antidoto et hyle tamquam ueneno; ecce plus nocet uestrum antidotum quam uenenum. numquid hyle tam horrendo globo in aeternum uel deum includeret uel sua uiscera adfigeret? et quod sceleratius est, calumniatur eisdem reliquiis, ne defecisse uideatur, quod eas purgare non potuit. dicit enim Manichaeus in epistula Fundamenti ideo dignas illas animas fieri tali subplicio, quod errare se a priore lucida sua natura passae sunt et inimicae lumini sancto exstiterunt, cum eas in illum errorem, quo ita tenebrarentur, ut inimica luci lux fieret, ipse miserit: si inuitas, iniustus, ut cogeret; si uolentes. ingratus. ut damnet. quae se futuras inimicas origini suae si praescire potuerunt, et ante bellum timore cruciatae et in bello inexpiabiliter maculatae et post bellum in aeternum damnatae, numquam beatae; si autem praescire non potuerunt.