Latin
22.14.1 to 22.14.12
Augustine, Contra Faustum 22.14.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Quem posset certe aliquis inpius paganus ita calumniari et reprehendere in euangelio, sicut deum Faustus in uetere testamento. diceret enim et ille inprouidum Christum non solum ex hoc, quod miratus est centurionis fidem, uerum etiam quod ludam inter discipulos elegit, qui mandata eius non erat seruaturus, sicut reprehendit iste, cur praeceptum in paradiso datum fuerit homini non facturo. culparet etiam illud, quod scire non potuerit, quis eum tetigerit, quando tetigit fimbriam uestimenti eius, quae fluxum sanguinis patiebatur, sicut iste culpauit deum nescisse, ubi lateret Adam, credo quia dixerit: Adam, ubi es? sicut dixit Christus: quis me tetigit? diceret et inuidum ac timentem, ne, si intrarent quinque aliae uirgines in regnum eius, uiuerent in aeternum: contra quas ita clausit, ut nec miserabiliter pulsantibus aperiret. uelut obliuiscens, quod ipse promiserat dicens: pulsate et aperietur uobis, sicut iste inuidiae timorisque arguit deum, quod ad uitam aeternam non admiserit peccatorem. diceret et adpetentem non pecudum, sed hominum sanguinem, quia dixit: qui perdiderit animam suam propter me, in uitam aeternam inueniet eam, sicut iste de sacrificiis animalium, quibus figuris promittebatur sacrificium sanguinis, quo redempti sumus, uoluit calumniari. reprehenderet et zelantem, quia cum ementes et uendentes de templo flagellando eiecisset, commemorauit euangelista de illo esse scriptum: zelus domus tuae comedit me, sicut iste accusauit zelantem deum, quod aliis sacrificari uetuisset. diceret irascentem in suos et in alienos: in suos quidem, quia dixit: seruus, qui scit uoluntatem domini sui et facit digna plagis, uapulabit multa; in alienos autem, quia dixit: si quis uos non receperit, excutite illis puluerem de calciamentis uestris; amen dico uobis, quia tolerabilius erit Sodomae in die iudicii quam illi ciuitati. sicut iste criminatur irascentem deum, nunc in alienos, nunc in suos, quos utrosque apostolus commemorat dicens: quicumque enim sine lege peccauerunt, sine lege peribunt;